라틴어 문장 검색

hic mox praecipit aequus imperator palmis serica, torquibus coronas coniungi et meritum remunerari, victis ire iubens satis pudendis villis versicoloribus tapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium97)
Flavus aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio vilia servitii pretia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장7)
Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:1)
is est quem praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capita imponenda Caesari Iuliano, dum inter eius armigeros militaret, Arroganti astu fidenter torquem obtulisse collo abstractam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:2)
Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit.
그런 다음 파라오는 손에서 인장 반지를 빼어 요셉의 손에 끼워 주고는, 아마 옷을 입히고 목에 금 목걸이를 걸어 주었다. (불가타 성경, 창세기, 41장42)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
너는 그것을 순금으로 입히는데, 안팎을 입혀라. 그 둘레에는 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장11)
Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
그것을 순금으로 입히고, 그 둘레에는 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장24)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장25)
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
그리고 제단의 윗면과 네 옆면과 뿔들을 순금으로 입히고, 돌아가면서 테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 30장3)
et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
또 금 고리 두 개를 만들어 금테 밑 양쪽 옆에 붙여, 거기에 채를 끼워 제단을 들 수 있게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 30장4)
Et fecit illi coronam auream per gyrum,
순금으로 안팎을 입히고 그 둘레에는 금테를 둘렀다. (불가타 성경, 탈출기, 37장2)
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.
그것을 순금으로 입히고, 그 둘레에는 금테를 둘렀다. (불가타 성경, 탈출기, 37장11)
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘렀다. (불가타 성경, 탈출기, 37장12)
Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum.
그의 요청으로 들어온 금 고리의 무게는 금 천칠백 세켈이었다. 그 밖에도 미디안 임금들에게서 벗긴 초승달 장식과 귀걸이와 자홍색 옷이 있었고, 그들의 낙타 목에서 벗긴 목걸이들이 있었다. (불가타 성경, 판관기, 8장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION