라틴어 문장 검색

nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 5:7)
postea quam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 2:6)
sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 3:2)
Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 53 1:2)
Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat.
(카이사르, 내란기, 3권 57:2)
Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장8)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)
tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 4:1)
Episcopi vero, presbyteri, monachi qui aderant, corpora occisorum terrae tradiderunt, animas fideles illorum [0438B] in manu Jesu Christi precibus et psalmis commendantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:7)
Unde devovi tacite mecum ut non solum me, filiosque et uxorem meam in manu tua commendem, sed et praesidium meum Amacha, quo terram plurimam subjugare potes, tibi tradam die quam melius aptam ad id suscipiendum elegeris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:5)
Et si forte - sed hoc vix est sperare - vacabit, Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga, Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XI5)
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem, fallimur et quondam non dignum tradimus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1831)
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
땅의 모든 짐승과 하늘의 모든 새와 땅바닥을 기어 다니는 모든 것과 바다의 모든 물고기가 너희를 두려워하고 무서워할 것이다. 이것들이 너희의 손에 주어졌다. (불가타 성경, 창세기, 9장2)
Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
살아 움직이는 모든 것이 너희의 양식이 될 것이다. 내가 전에 푸른 풀을 주었듯이, 이제 이 모든 것을 너희에게 준다. (불가타 성경, 창세기, 9장3)
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas". Et dedit ei decimas ex omnibus.
적들을 그대 손에 넘겨주신 분 지극히 높으신 하느님께서는 찬미받으소서.” 아브람은 그 모든 것의 십분의 일을 그에게 주었다. (불가타 성경, 창세기, 14장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION