라틴어 문장 검색

iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnes copias traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 191:3)
per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 559:1)
Expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.
(카이사르, 내란기, 3권 29:3)
Transtulit illos per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
또 그들을 홍해 너머로 데려가고 깊은 물을 가로질러 인도하였다. (불가타 성경, 지혜서, 10장18)
[HERC] Non me gementis stagna Cocyti tenent nec puppis umbras furva transvexit meas;
[헤라클레스] Cocytus라는 탄식의 강은 저를 붙잡지 않고, 어두운 범선은 제 그림자를 나르지 않았습니다; (세네카, Hercules Oetaeus 28:16)
Illic pacifice fluvium Maroc navigio trajecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:4)
Ubi congerie lignorum composita, et plurima viminum copulatione [0414A] facta, eumdem fluvium trajecerunt, assidue rege cum validissima manu equitum a sinistris gradiente una cum Baldewino et caeteris obsidibus, quousque ad locum, qui dicitur Francavilla, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:6)
Quod dux benigne annuit, ac trajecto flumine, alio in littore in pratis Cappadociae, ipse et universus populus castris positis commorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:5)
Ubi dux ipse Turcorum bellicosissimum sagitta trajecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:4)
Qui et ipse brachio maris trajecto, Longobardorum principibus sociatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:2)
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
et sic caetera manus, quae altero in stagno ad quinque millia remanserat, nequaquam ultra aut remis aut aliquo auxilio transvehi potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:4)
Qui statim navigio aptato, flumen cum suis trajecerunt, ut in Turcis dignam poenam rependerent loco aliquo repertis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:6)
Etalibi idem dixit, "Quid prodest mare traicere et urbes mutares et vitianon mutantur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:22)
Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION