라틴어 문장 검색

Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:12)
quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:2)
Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:1)
auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:4)
et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:3)
unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:10)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:4)
alterum caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:6)
hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 4:5)
Nosti enim haec tralaticia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 2:3)
nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION