라틴어 문장 검색

"sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:22)
"et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:21)
nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione viae reddi debere idque vel in primis observitare, ut luce clara et die iam provecto et sole florido, vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso sed cuneatim stipato commeatu difficultates illas transabiremus Sed nequissimi fugitivi ductores illi nostri caecae festinationis temeritate ac metu incertae insecutionis spreta salubri monitione nec expectata luce proxuma!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:15)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Et quod stelliferum transabiit polum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 17:1)
Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:6)
turbine sic rapido populos atque aequora longe transabeunt, nullaque datur considere terra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 532:1)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:8)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
capulo nam largius illi transabiit animam cognatis ictibus ensis impius, et primas Furiarum pertulit iras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권6)
at hunc putri praeter tellure iacentem Taenarii currus et Thessalus axis et heros Lemnius obliqua, quantum vitare dabatur, transabiere fuga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권195)

SEARCH

MENU NAVIGATION