라틴어 문장 검색

Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:1)
Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:11)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장24)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:6)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:5)
fastidit amictum aestus et exuto translucent pectore frondes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae9)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
Nam nisi cortex cortici sic applicatur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:5)
pars hinc levibus candentia velis castra levat, tracto pars frangit adorea saxo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 471:2)
Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
usque adeo speculo in speculum translucet imago, et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat, inde retro rursum redit et convertit eodem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:3)
Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro relucenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:2)
Nam & caudarum insignis raritas colligitur ex astris per eas translucentibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:12)
per immensam verò caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam, astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION