라틴어 문장 검색

Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
어떤 무서운 것이 저들을 두렵게 하지도 않았는데 벌레가 지나가거나 길짐승이 쉭쉭 움직이는 소리에도 겁을 먹고 (불가타 성경, 지혜서, 17장9)
et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: " Exterritus sum et tremebundus ".
그 광경이 얼마나 무서웠던지, 모세는 “나는 두렵다.” 하며 몸을 떨었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장21)
Tremebundus igitur factus et nimis exterritus libenter volui ab hac societate discedere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:4)
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans, Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:2)
Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum Terrenos timet insultus, ne tutus in undis Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum Seuiat aut morsus detractio figat in illo Qui iam scribendi studium pondusque laboris Exhausit, proprio concludens fine laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:3)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장5)
peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:5)
Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit.- Sed ea, quae ἀλωπεχία nominatur, sub qualibet figura dilatatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:5)
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:254)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates, cuius Achaemenio regi ludibria natos advexit tremebundus eques:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:162)
Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:4)
Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 7:1)
Nam vitandus est glaber et exiguus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION