라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo primo, praefatus paganorum exercitus de Cippanhamme, ut promiserat, consurgens, Cirrenceastre adiit, quae Britannice Cairceri nominatur, quae est in meridiana parte Huicciorum, ibique per unum annum mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 57 60:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 65 68:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:1)
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.
서른 살 이상에서 쉰 살까지, 복무에 들어가 만남의 천막에서 작업을 할 수 있는 남자들의 수를 모두 세어라. (불가타 성경, 민수기, 4장3)
Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis.
유다 임금 아사 제삼십일년에 오므리가 이스라엘의 임금이 되어 열두 해 동안 다스렸는데, 여섯 해는 티르차에서 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장23)
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
유다 임금 아사 제삼십팔년에 오므리의 아들 아합이 이스라엘의 임금이 되었다. 오므리의 아들 아합은 사마리아에서 스물두 해 동안 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장29)
Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
유다 임금 요아스 제삼십칠년에 여호아하즈의 아들 여호아스가 이스라엘의 임금이 되어, 사마리아에서 열여섯 해 동안 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 13장10)
Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus.
유다 임금 아자르야 제삼십팔년에, 예로보암의 아들 즈카르야가 이스라엘의 임금이 되어, 사마리아에서 여섯 달 동안 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 15장8)
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria.
유다 임금 우찌야 제삼십구년에 야베스의 아들 살룸이 임금이 되어, 사마리아에서 한 달 동안 다스렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 15장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION