라틴어 문장 검색

Unde per loca itidem deserta et sola, magno necessitatis ducente solacio, celerius quam potuit sperari reversi, confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 2:1)
Quo transito cum ad munimentum aliud nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:2)
Cumque amplissimas copias coegisset quo magis omnia accidentia in ordinem redigeret, eaque veluti superior regeret, illas trifariam divisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:2)
Prior autem trifariam dividitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:6)
Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 4:1)
Ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 57:3)
Iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, Hoc facito, hoc ne feceris diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 188:1)
ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 57:3)
iam vero quid opus est circumitione et amfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius quam directo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 188:1)
Eminentius amicus tuus, domine maior, obtulit mihi quas ipse dictasti litteras litteratas et gratiae trifariam renidentis 2 cultu refertas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:1)
ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:1)
circumitio ac cura aedilium plebi erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:2)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:1)
exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION