라틴어 문장 검색

Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ".
그러나 어떤 것들은 좋은 땅에 떨어져, 싹이 나고 자라서 열매를 맺었다. 그리하여 어떤 것은 서른 배, 어떤 것은 예순 배, 어떤 것은 백 배의 열매를 맺었다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장8)
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ".
그러나 말씀이 좋은 땅에 뿌려진 것은 이러한 사람들이다. 그들은 말씀을 듣고 받아들여, 어떤 이는 서른 배, 어떤 이는 예순 배, 어떤 이는 백 배의 열매를 맺는다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장20)
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae,
솔로몬의 하루 양식은 고운 밀가루 서른 코르와 거친 밀가루 예순 코르, (불가타 성경, 열왕기 상권, 5장2)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ".
좋은 땅에 뿌려진 씨는 이러한 사람이다. 그는 말씀을 듣고 깨닫는다. 그런 사람은 열매를 맺는데, 어떤 사람은 백 배, 어떤 사람은 예순 배, 어떤 사람은 서른 배를 낸다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장23)
de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,
나귀는 삼만 오백 마리였는데, 주님을 위한 공물은 예순한 마리였다. (불가타 성경, 민수기, 31장39)
Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine.
솔로몬 임금이 주님께 지어 바친 집은 그 길이가 예순 암마, 너비가 스무 암마, 높이가 서른 암마였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장2)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)
In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:3)
Si primo descensu descripsit arcum digitorum octo, sexdecim, triginta duorum vel sexaginta quatuor, amisit octavam motus partem oscillationibus 69, 35½, 18½, 9-2/3, respective.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 78:11)
centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones sunt homines quos tu occidisti uno die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 157)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)
Nam triginta ex inimicis in gladio ejus ceciderunt, et sexaginta abducti, alii diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:4)
Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt, et vinum triginta amphoras in solidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 17:4)
His viginti fugam ad societatem maturantibus, sexaginta Turci equites ab insidiis erumpunt, viri fortissimi et in equis doctissimi, qui mox triginta Christianos equites in arcu et sagitta amoventes, in eodem permanserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:11)
quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION