라틴어 문장 검색

Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)
Cur iuxta leges artis normamque datorum, Supra grama datum proeedens tramite recto, Equorum laterum trigonus describitur, in quo Sese prosternens partem data linea donat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:11)
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 11:1)
Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 13:1)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Et propterea hae figurae ultimae (quoad perimetros acE,) non sunt rectilineae, sed rectilinearum limites curvilinei.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 14:2)
inveniri potest lex vis centripetae quae corpus in figurae illius perimetro gyrari faciet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 46:3)
Et si Conisectio Parabolica, inclinatione plani ad conum sectum mutata, vertatur in Hyperbolam, movebitur corpus in hujus perimetro, vi centripeta in centrifugam versa.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 71:3)
Moveatur corpus in perimetro Parabolae:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 21:1)
P corpus in perimetro Parabolae, & a loco Q in quem corpus proxime movetur, age ipsi SP Parallelam QR & perpendicularem QT, necnon Qv tangentiparallelam & occurrentem tum diametro YPG in v, tum distantiae SP in x.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 23:2)
Et simili argumento si figura RPB Parabola est, & eodem vertice principali B describatur alia Parabola BED, quae semper maneat data, interea dum Parabola prior in cujus perimetro corpus P movetur, diminuto & in nihilum redacto ejus Latere recto, conveniat cum linea CB, fiet segmentum Parabolicum BDEB proportionale tempori quo corpus illud P vel C descendet ad centrum B. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 7:2)
figura vCp figurae VCP aequalis, & corpus in p [Pictura] semper existens movebitur in perimetro figurae revolventis vCp, eodemq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 3:8)
longitudo itineris curvilinei, quod punctum quodvis in rotae perimetro datum, ex quo globum tetigit, confecit, erit ad duplicatum sinum versum arcus dimidii qui globum ex eo tempore inter eundem tetigit, ut summa diametrorum globi & rotae ad semidiametrum globi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 11:2)
longitudo itineris curvilinei quod punctum quodvis in Rotae Perimetro datum, ex quo globum tetigit, confecit, erit ad duplicatum sinum versum arcus dimidii qui globum toto hoc tempore inter eundum tetigit, ut differentia diametrorum globi & rotae ad semidiametrum globi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 13:2)
Sit ABL globus, C centrum ejus, BPV rota ei insistens, E centrum rotae, B punctum contactus, & P punctum datum in perimetro rotae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION