라틴어 문장 검색

e mare primum homines, e terra posset oriri squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:6)
cedere squamigeris latices nitentibus aiunt et liquidas aperire vias, quia post loca pisces linquant, quo possint cedentes confluere undae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:2)
nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, ni spatium dederint latices?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:5)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
in primis animalibus indice mente invenies sic montivagum genus esse ferarum, sic hominum geminam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:9)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
Sanctus Franciscus nobis tradidit omnem creaturam secum ferre structuram proprie Trinitariam, tam veram ut quis eam posset sponte contemplari nisi hominis contuitus finitus, obscurus et fragilis esset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:4)
Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:5)
Datur in eo structura trinitaria:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:6)
239. Apud christianos fides in unum Deum, qui est communio Trinitaria, ad cogitandum ducit omnes res in se vestigium proprie Trinitarium continere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION