라틴어 문장 검색

ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:2)
deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:3)
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장16)
simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장4)
abeunte dehinc ancilla 'tu quoque me deseris' prolocuta respicit Anicetum trierarcho Herculeio et Obarito centurione classiario comitatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장12)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
nec defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장3)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
vocatis principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum, interfici iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장4)
trierarchi magno tumultu Vitellii imagines invadunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장6)
ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장11)
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:4)
qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 5:2)
simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 634)
Virgilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen advertit, quae et sinistra veniens vincentium prohibebat accessum et accepto a captivo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio sollistimo cum clamore dolorem testante praetervolat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION