라틴어 문장 검색

et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.
광야를 가로질러 에돔 땅과 모압 땅을 돌아서 모압 땅 동쪽에 다다른 다음, 아르논 건너편에 진을 쳤던 것이오. 그리고 아르논이 모압의 경계였으므로 모압의 영토 안으로는 들어가지 않았소. (불가타 성경, 판관기, 11장18)
in triviīs duōbus candidātīs occurrērunt quī ad comitium prōcēdēbant.
그들은 교차로에서 투표소로 나아가고 있던 두 후보를 만났다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia31)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via.
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:1)
mei sodales quaerunt in trivio vocationes?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 473)
isse Niphaten in populos magnoque illic cuncta arva teneri diluvio, nutare urbes, subsidere terras quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI217)
sic in Aeneide "nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 263)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
O canis, merito iaces, Qui concupisti subito regales opes, Trivio conceptus, educatus stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.5)
"Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:16)
quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1615)
"saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto fecerunt tepidas pallia nostra uias."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 711)
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris Seu vetus in trivio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION