라틴어 문장 검색

nunquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:1)
ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitude pavorem ac tumultum facit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 611:1)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 577:1)
necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 96:1)
cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 218:1)
tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 251:1)
magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:1)
deinde eodem quo pridie impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 238:2)
et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:2)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 138:1)
comunt Furor Iraque cristas, frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni Fama sono vanos rerum succincta tumultus antevolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권162)

SEARCH

MENU NAVIGATION