라틴어 문장 검색

Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 26:1)
sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 511:1)
addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 33:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)
idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a comitibus eius [byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3495)
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
marcellum Boiorum ingressum fines fatigato per diem totum milite via facienda castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 442:2)
cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo quem proximum castris Gallorum capere potuit vallum ducere coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 233:2)
tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 341:1)
expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 385:1)
qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:2)
qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 700:1)
Castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 245:1)
inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 31:1)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION