라틴어 문장 검색

decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.
첫 번째 어린 숫양에다 고운 곡식 가루 십분의 일 에파와 찧어서 짠 기름 사분의 일 힌을 섞은 것을 바치고, 포도주 사분의 일 힌을 제주로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 29장40)
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
그들은 금판을 두드려 늘린 다음 그것을 잘라 가는 실처럼 만들고, 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 아마실을 사이사이에 섞어 가며 정교하게 감을 짰다. (불가타 성경, 탈출기, 39장3)
sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
또 말린 무화과 과자 한 조각과 건포도 두 뭉치도 주었다. 이것을 먹고 그는 정신을 차렸다. 그는 사흘 밤낮을 빵도 먹지 못하고 물도 마시지 못했던 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장12)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
진홍색 줄과 같은 그대의 입술, 그대의 입은 어여쁘기만 하오. 너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장3)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 6장7)
Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae.
젊을 때 그가 목을 숙이게 하고 어릴 때 그의 옆구리를 때려라. 그러지 않으면 그가 고집불통이 되어 네게 순종하지 않고 너는 그로 말미암아 마음의 고통을 받으리라. (불가타 성경, 집회서, 30장12)
Sicuti cum dicimus, inquit, 'lupus lupi,' 'probus probi' et 'lepus leporis,' item 'paro paravi' et 'lavo lavi,' 'pungo pupugi,' 'tundo tutudi' et 'pingo pinxi.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 7:1)
Quin haec cadentum fragmina montium Natura vultum sumere simplicem Coget refingens, in priorem Mox iterum reditura formam.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:14)
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:1)
Hic itaque mons tam vicinis et creberrimis maris undis tunditur, ut non a dextris vel sinistris liceat ullo modo declinare, ne forte in offensione habeat quispiam in profundum maris cadere promptum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:3)
Curva cervicem eius in iuventute, et tunde lateraeius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibidolor anime.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:18)
non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:6)
Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 2:1)
Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:1)
cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat;
(아풀레이우스, 플로리다 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION