라틴어 문장 검색

Et Seneca dixit, "Conciliari nisi turpitudine amor turpium nonpotest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:28)
nunc 'amorum', qui pluraliter non nisi turpitudinem significant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3345)
alteram uero caelitem Venerem, praeditam optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem;
(아풀레이우스, 변명 11:4)
omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:3)
nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut inter quas curam Clymene narrabat inanem, id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut incipit effari mediaque in voce resistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6636)
quam ob rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 6:1)
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
야곱은 라헬을 얻으려고 칠 년 동안 일을 하였다. 이것이 그에게는 며칠로밖에 여겨지지 않았다. 그가 그만큼 라헬을 사랑하였던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 29장20)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
그리고 너희는 층계로 내 제단에 올라가서는 안 된다. 제단 앞에서 너희 알몸이 드러나지 않게 하려는 것이다.’” (불가타 성경, 탈출기, 20장26)
Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
그들의 치부를 가릴 속바지를 아마포로 만들어라. 그것은 허리에서 넓적다리까지 닿아야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 28장42)
Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
너희 가운데 누구든지 자기 살붙이를 가까이하여 그의 치부를 드러내서는 안 된다. 나는 주님이다. (불가타 성경, 레위기, 18장6)
Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
너는 네 누이의 치부를 드러내서는 안 된다. 네 아버지의 딸이든, 네 어머니의 딸이든, 집에서 낳았든, 밖에서 낳았든 마찬가지다. (불가타 성경, 레위기, 18장9)
Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
네 아버지의 아내가 낳은 딸은 네 아버지의 자식으로 네 누이니, 그의 치부를 드러내서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 18장11)
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
네 아버지의 누이의 치부를 드러내서는 안 된다. 그는 네 아버지의 살붙이다. (불가타 성경, 레위기, 18장12)
Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
네 어머니의 자매의 치부를 드러내서는 안 된다. 그는 네 어머니의 살붙이다. (불가타 성경, 레위기, 18장13)
Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
네 아버지의 형제의 치부를 드러내서는 안 된다. 그의 아내를 가까이해서도 안 된다. 그는 네 숙모이다. (불가타 성경, 레위기, 18장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION