라틴어 문장 검색

sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi tutor et procurator rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:2)
fidem debet tutor, et procurator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:3)
Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea.
그러자 아키카르가 나를 위하여 간청을 드려 나는 니네베로 돌아올 수가 있었다. 사실 아키카르는 아시리아인들의 임금 산헤립의 헌작 시종장이고 옥새 책임관이었으며 행정관이고 재정관이었다. 에사르 하똔이 아키카르를 다시 임명한 것이다. 아키카르는 나의 조카로서 가까운 친족이었다. (불가타 성경, 토빗기, 1장22)
Haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:
주 만군의 주님께서 이렇게 말씀하셨다. “너는 궁궐을 관리하는 저 세브나 시종장에게 가서 말하여라. (불가타 성경, 이사야서, 22장15)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: " Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ".
저녁때가 되자 포도밭 주인은 자기 관리인에게 말하였다. ‘일꾼들을 불러 맨 나중에 온 이들부터 시작하여 맨 먼저 온 이들에게까지 품삯을 내주시오.’ (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장8)
et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
헤로데의 집사 쿠자스의 아내 요안나, 수산나였다. 그리고 다른 여자들도 많이 있었다. 그들은 자기들의 재산으로 예수님의 일행에게 시중을 들었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장3)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre.
아버지가 정해 놓은 기한까지는 후견인과 관리인 아래 있습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장2)
Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:31)
Sit contra uicia que nos depellere temptant Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:14)
Turci vero videntes se nihil proficere, sed omnem laborem suum incassum consumi, hos in praesidio vix defensos deserentes, ad Corbahan principem multitudinis regressi sunt, vires sibi hominum augeri adhuc poscentes, et sic in crastinum praesidium ejusque tutores deleri posse astruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:6)
et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:9)
Has itaque Donimani principis urbis Nixandriae, querimonias Boemundus paulatim callida aure auscultans, dum adhuc teneretur in vinculis, coepit [0643A] clanculum a custodibus et procuratoribus requirere quidnam esset quod Donimanus tam magnificus princeps triste ferret ac tota domus ejus plus solito turbata nunc esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:1)
Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:3)
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:1)
Pari sorte etiam procurator monetae extinctus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION