라틴어 문장 검색

Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 16:3)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권448)
me silva cavosque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:25)
pars nulla generis tuta ab insidiis vacat,
(세네카, Thyestes 244:1)
inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 44:1)
quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 14 3:3)
cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:5)
Romanus et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 405:2)
magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 331:1)
Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 17:1)
Nam saepius exercitum praemonuit, et edocuit solitudines et defectiones [0626A] et Turcorum insidias in inviis Flaganiae, et ideo eos non secure et tutos per hanc viam posse incedere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 92:3)
cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장3)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION