라틴어 문장 검색

Cum se moverit ad quaerendum panem: "Ubinam?", novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
그는 “어디 있나?” 하면서 먹을 것을 찾아 헤매며 어둠의 날이 이미 그의 곁에 마련되었음을 깨닫는다네. (불가타 성경, 욥기, 15장23)
Haec dicit Dominus: " Ubinam est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra.
주님께서 이렇게 말씀하신다. “내가 너희 어미를 쫓아내며 써 준 이혼 증서가 어디 있기라도 하더냐? 네 빚쟁이들 가운데 누구에게 내가 너희를 팔아넘겼단 말이냐? 바로 너희 죄 때문에 너희가 팔려 갔고 너희 죄악 때문에 너희 어미가 쫓겨 갔다. (불가타 성경, 이사야서, 50장1)
Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
예수님께서는 라자로가 죽었다고 하셨는데, 제자들은 그냥 잠을 잔다고 말씀하시는 것으로 생각하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 11장13)
Et cum venisset hora dormitionis ejus, conspicit frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:4)
Interim tamen eam qua ducebamur vesaniam cogitantes a praedicta mortis dormitione summo sumus excitati labore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:11)
Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:3)
ergo per aliquid dormitionis, accidit somnium dormienti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:4)
Accidens autem dormitionis quod est pronosticum futuri, non potest causari a calido et humido, frigido et sicco, quae sunt in materia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:5)
Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: " Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi "; et non accusavit illum homo.
(불가타 성경, 집회서, 46장22)
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: "Da mihi regem et principes"?
(불가타 성경, 호세아서, 13장10)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)
Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscribere multis hortantibus, tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se veniret:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 4:1)
ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:3)
"patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6315)

SEARCH

MENU NAVIGATION