라틴어 문장 검색

est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
neque id esse solvendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa confervent, transierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장19)
ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os confervet, compleantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장48)
Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장160)
neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferuent, transierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:2)
ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os conferuet, compleantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:1)
Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:1)
neque id esse solvendum, nisi duae partes ejus temporis, intra quod quaeque ossa confervent transierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:2)
ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:1)
Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:1)
quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장4)
numquid ego a temagno prognatum deposco consule cunnum velatumque stola, mea cum conferbuit ira?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장38)
dissoluit porro facile aes aurumque repente conferve facit, e parvis quia facta minute corporibus vis est et levibus ex elementis, quae facile insinuantur et insinuata repente dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:10)
"membra morbis ulcerosa, viseerum putredines mando ut abluantur"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae12)
est ulcerosis artubus qui tabe corrupta fluat, est cuius arens dextera nervos in ulnam contrahat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION