라틴어 문장 검색

probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:11)
Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:2)
Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tu- mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 2:1)
quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 128)
Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 421)
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI42)
inscribitur dilaceratur, ut Plautus corpus tuum virgis ulmeis inscribam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4783)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
ego tantum hendecasyllabos praesto.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:2)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Ais legisse te hendecasyllabos meos;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION