라틴어 문장 검색

Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, 'effeminatur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 11:1)
Fulcitur testa fagina mensa mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII7)
Cicero "Poly- cliti esse dicebant". pocula autem fagina quasi rem ma- ximam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 372)
Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:5)
nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON25)
post valido nitens sub pondere faginus axis instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:7)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 105)
quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 338)

SEARCH

MENU NAVIGATION