라틴어 문장 검색

Accidens autem dormitionis quod est pronosticum futuri, non potest causari a calido et humido, frigido et sicco, quae sunt in materia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:5)
non inferior, quia illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quorum nullum est fatum, nec superior, quia causa superior est circulus caelestis cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed causam fati;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 17:5)
a seconda meditatione usque ad coniunctionem est frigida et humida sicut hiems.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:9)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:2)
Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:3)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 14:1)
Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:2)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장49)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 13:1)
quoniam alii graciles, alii obesi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii humidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 13:2)
Nam ea caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae utraque perennitatem conditis frumentis adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:2)
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION