라틴어 문장 검색

Et quomodo credis quod in me sit iacinctus qui situnius unciae ponderis, cum ego tota non sim tanti ponderis?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:37)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Phialam vitream accepimus, quae unciam fortasse unam capere possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:3)
post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장10)
Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장9)
5 Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장1)
auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장3)
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 7장1)
8 Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 8장1)
9 Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 9장1)
Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장9)
Habet galbani unciam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장49)
Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장119)
aristolochiae P. X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장19)
auripigmenti tantundem miscebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION