라틴어 문장 검색

quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes contremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:8)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
당신 노호의 숨결로 물이 모이고 물결은 둑처럼 우뚝 섰으며 깊은 물은 바다 한가운데에서 엉겼습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장8)
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: " En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ".
두 사람이 필리스티아인들의 전초 부대에 모습을 드러내자, 필리스티아인들은 “저것 봐라, 히브리 놈들이 숨어 있던 구멍에서 나오고 있다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장11)
ad ripas habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum;
그들은 골짜기의 벼랑에, 땅굴과 바위에 살아야 하는 자들. (불가타 성경, 욥기, 30장6)
Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.
그것이 일어서면 영웅들도 무서워하고 경악하여 넋을 잃는다. (불가타 성경, 욥기, 41장17)
Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit.
[지휘자에게. 알 타스헷. 다윗. 믹탐. 그가 사울을 피하여 동굴로 도망쳤을 때] (불가타 성경, 시편, 57장1)
Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
[마스킬. 다윗. 그가 굴에 있을 때 드린 기도] (불가타 성경, 시편, 142장1)
columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora ".
바위틈에 있는 나의 비둘기 벼랑 속에 있는 나의 비둘기여! 그대의 모습을 보게 해 주오. 그대의 목소리를 듣게 해 주오. 그대의 목소리는 달콤하고 그대의 모습은 어여쁘다오.” (불가타 성경, 아가, 2장14)
Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
주님께서 세상을 경악케 하시려 일어나실 때 그분에 대한 공포와 그분의 영광스러운 위엄을 피하여 바위 동굴과 암석 틈으로 들어가기 위함이다. (불가타 성경, 이사야서, 2장21)
et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis.
그것들은 모두 몰려와서 험한 계곡들과 바위틈에, 모든 가시 덩굴과 모든 물터에 내려앉으리라. (불가타 성경, 이사야서, 7장19)
Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
젖먹이가 독사 굴 위에서 장난하며 젖 떨어진 아이가 살무사 굴에 손을 디밀리라. (불가타 성경, 이사야서, 11장8)
Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
내 말을 들어라, 의로움을 추구하는 이들아 주님을 찾는 이들아. 너희가 떨어져 나온 반석을 우러러보고 너희가 퍼내 올려진 저수 동굴을 쳐다보아라. (불가타 성경, 이사야서, 51장1)
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
이제 내가 많은 어부들을 보내어 그들을 잡아 올리겠다. 주님의 말씀이다. 그런 다음 많은 사냥꾼들을 보내어 모든 산과 모든 언덕과 바위틈을 뒤져 그들을 잡아내겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 16장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION