라틴어 문장 검색

Qua causa tela undique mortem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod provideri poterant caveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:6)
Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:2)
Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 31:1)
Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 44:3)
— Concurrunt undique telis Indomiti agricolae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 16:1)
ansatis concurrunt undique telis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 16:4)
Ergo nec clypeo iuvenis subsistere tantum, Nec dextra valet, obiectis sic undique telis Obruitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:2)
Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:3)
iniectis sic undique telis obruitur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:14)
sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:7)
tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:6)
fundunt simul undique tela crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:7)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 252:2)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION