라틴어 문장 검색

Defecata minus aliamque rogancia formam, Consilii secreta meis deponere uerbis Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem, Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:5)
Excipit a terra quicquid purgacius in se Terra tenet, quicquid sibi puri uendicat humor, Quidue magis purum purus sibi destinat aer, Vel defecatum retinet sibi purior ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:3)
At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:7)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:3)
ac nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:2)
diceris male te a tuis unguentate glabris marite abstinere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6149)
Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:2)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
liquentia defaecata, sine sordibus, ut nec tantum dulcia, quantum et liquida, id est pura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4323)
flventem unguentatum et odoribus abundantem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1472)
crinemque madentem subnixus crinem unguentatum subnixum et subligatum habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2168)
murra autem madentes unguentatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1005)
mollissima vina defaecata, asperitate carentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3411)

SEARCH

MENU NAVIGATION