라틴어 문장 검색

ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
sed neque Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas nomine tenus urbium expugnationes dictitans:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장10)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 3:1)
nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:3)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
expugnationesque urbium ab utroque factas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha12)
praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha11)
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장1)
Jam tres septimanae hujus obsidionis et expugnationis ante regis adventum transierunt, cum nec machinis aut aliquibus mangenarum quassationibus aut terroribus urbs adeo concuti aut superari potuit, ut portae Bertranno aperirentur, nisi regis praesentia adfuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 22:3)
Nec mora, audita Albariae et Marrae destructione et inhabitantium Turcorum occisione, et nunc Archas longa obsidione ejusque expugnatione, Sarraceni milites inito consilio cum civibus, infinitam pecuniam duci Godefrido et Roberto Flandrensi obtulerunt, quatenus urbs Gybel a facie eorum cum civibus suis, vineis et omnibus frugibus, intacta permaneret, et alio eorum migraret exercitus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:4)
Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?". Et ait: "Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque".
혹시 의인 쉰 명에서 다섯이 모자란다면, 그 다섯 명 때문에 온 성읍을 파멸시키시렵니까?” 그러자 그분께서 대답하셨다. “내가 그곳에서 마흔다섯 명을 찾을 수만 있다면 파멸시키지 않겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장28)
Dixerunt autem viri ad Lot: "Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:
그러고 나서 그 사람들은 롯에게 말하였다. “그대의 가족들이 여기에 또 있소? 사위들과 그대의 아들딸들, 그리고 성읍에 있는 그대의 가족을 모두 데리고 이곳에서 나가시오. (불가타 성경, 창세기, 19장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION