라틴어 문장 검색

Ursinus quoque de montanis Antiochiae, [0693B] Antevellus etiam et Leo frater ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:15)
Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
Sub eo Damasi et Ursini de Episcopatu Romano contentiones.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장2)
Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopi sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur, ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 12:1)
Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 9:1)
Amici, inquit, familiaresque P. Vergilii, in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 3:1)
pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:4)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomu it;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:12)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION