라틴어 문장 검색

si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
그러므로 누구든지 이러한 것들에서 자신을 깨끗이 씻어 버리면, 귀하게 쓰이는 그릇, 곧 거룩하게 되어 주인에게 요긴하게 쓰이고 또 온갖 좋은 일에 쓰이도록 갖추어진 그릇이 될 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장21)
Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
이 말은 확실합니다. 그래서 나는 그대가 이러한 점들을 역설해서, 하느님을 믿게 된 이들이 선행을 하는 데에 전념하게 되기를 바랍니다. 선행은 사람들에게 좋고 유익한 것입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장8)
Dixitque Absalom et omnis vir Israel: " Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ". Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
그러자 압살롬과 온 이스라엘 사람이 “아히토펠의 의견보다 에렉 사람 후사이의 의견이 더 좋다.” 하고 말하였다. 이는 주님께서 압살롬에게 재앙을 끌어들이시려고, 아히토펠의 그 좋은 의견을 좌절시키셨기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장14)
Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:2)
» Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:9)
Dehinc post aliquot dies consilio habito, placuerunt universa quae Donimanus a Boemundo audierat et suis retulerat, et idcirco illius petitionem et consilium non ultra debere refutari, sed fieri omnibus bonum et utile visum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:7)
nam "providendum est lectori, ne instudiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili propositoremaneat tepidus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:19)
Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:2)
quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello vexari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:1)
nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:2)
perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:3)
si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 259:2)
nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:1)
Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION