라틴어 문장 검색

aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ".
그것을 열어 보니 아기가 울고 있었다. 공주는 그 아기를 불쌍히 여기며, “이 아기는 히브리인들의 아이 가운데 하나로구나.” 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장6)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:11)
Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque 'vagire ' dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 3:2)
Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:10)
nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem quasi scaenae fabulas componit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장9)
" ne diu taceat procax fescennina iocatio, nec nuces pueris neget desertum domini audiens concubinus amorem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6141)
da nuces pueris, iners concubine:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6142)
concubine, nuces da.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6145)
sordebant tibi vilicae, concubine, hodie atque heri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6146)
miser ah miser concubine, nuces da.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6148)
"Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:11)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION