라틴어 문장 검색

Tibi ergo firmiter mandamus atque iniungimus, ut, ubicunque dominam alicuius valoris inveneris a nostra semita deviare amoris recusando subire certamina, hanc sibi visionem narrare procures et eam ab erroris proposito revocare, ut poenas possit tam gravissimas evitare et in praesenti valeat gloria collocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:12)
Sed et si aliquid mihi desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus edoceri doctrina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:8)
Cumque obtulissem Fascio ut vestram sanctitatem de necessi- tatibus eius adloquerer, pudore deterritus, ne facerem deprecatus est.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:4)
Habebant autem semper circa se catervam de latorum, calumniatorum, et iuratorum pragmaticorum, ita ut quidvis pro arbitruo suo veredicto exhiberi et confirmari efficerent, sive de facto, sive de valore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:3)
Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:10)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:4)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorum suiipsius minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:22)
A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram † rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장17)
A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:3)
1. Preparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 119:1)
Sed quia cuiuslibet operis cognitio precedere debet operationem, velut signum ante ammissionem sagipte vel iaculi, primo et principaliter qui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 119:2)
(ut moris est) & valor ordinatim applicatae resolvatur in seriem convergentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 67:3)
Pro CF, FG + kl & FG - kl scribantur hi earum valores, & Medii densitas quae erat ut {FG - kl} ÷ {CF in FG + kl} jam fiet ut S ÷ {R [sqrt]{1 + QQ}}.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 71:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION