라틴어 문장 검색

A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit.
자네는 혀의 채찍에서 보호를 받고 멸망이 닥친다 해도 두려워할 필요가 없다네. (불가타 성경, 욥기, 5장21)
Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
가난과 굶주림으로 바싹 야윈 채 메마른 땅을, 황폐하고 황량한 광야를 갉아먹는 그들. (불가타 성경, 욥기, 30장3)
Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: " Ad Chaldaeos profugis ".
그가 ‘벤야민 성문’에 이르렀을 때, 하난야의 손자이며 셀레므야의 아들로 이름이 이르이야인 수문장이 예레미야 예언자를 붙잡고, “당신은 지금 칼데아인들에게로 넘어가고 있소!” 하고 말하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 37장13)
" Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.
“주님께서 이렇게 말씀하신다. ‘이 도성에 머무는 자는 칼과 굶주림과 흑사병으로 죽겠지만, 칼데아인들에게 나가 항복하는 자는 죽지 않고 제 목숨을 전리품으로 얻어 살게 될 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 38장2)
reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis.
그래서 유다인들은 쫓겨 간 모든 고장에서 그달야를 찾아 유다 땅 미츠파로 돌아왔다. 그리고 그들은 포도주와 여름 과일을 풍성하게 모아들였다. (불가타 성경, 예레미야서, 40장12)
PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio ".
공포와 함정, 몰락과 파멸이 저희의 운명이 되었습니다. (불가타 성경, 애가, 3장47)
at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
그는 아마포를 버리고 알몸으로 달아났다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장52)
Imperator autem, intelligens regionem depopulari, Rudolfum Peel de Lan et Rotgerum, filium Dagoberti, viros disertissimos, de terra et cognatione Francigenarum, duci misit, rogans ut a praeda regni sui et vastatione cessaret exercitus, et captivos quos petebat sine dilatione redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:1)
Eodem tempore, quo rex Baldewinus ab obsidione Sagittae rediit, Willhelmus comes de Sartangis, commisso praelio cum rege Damascenorum, Hertoldino nomine, et eodem cum copiis suis attrito in campo castelli Montis peregrinorum, in victoria et gloria cum mille loricatis equitibus et in spoliis multis regressus praesidium Archas, quod dux Godefridus prima expeditione multis ingeniis aut viribus superare non potuit, nunc post plurimam vastationem segetum ac frugum, quam singulis annis circa regionem intulit, consilio cujusdam Sarraceni in virtute magna obsedit, eo quod penuria alimenti habitatoribus [0677D] loci nimia inesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 2:1)
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
Absoluto atque dimisso Arsafio spathario - hoc erat nomen legato Nicifori imperatoris - eiusdem pacis confirmandae gratia legati Constantinopolim ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis et Hug comes Toronicus et Aio Langobardus de Foro Iuli et cum eis Leo quidam spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum, quorum alter ante annos X Romae ad imperatorem, cum ibi esset, de Sicilia profugit et redire volens patriam remittitur, alter propter perfidiam honore spoliatus Constantinopolim ad dominum suum duci iubetur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 207:2)
Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:5)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
"Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:8)
"Prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION