라틴어 문장 검색

E quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes, captivos alios subinde perducebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:1)
"Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:140)
molliri videt igne trabes, remisque paratis Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 135:1)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
sic, cum tenet omnis Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:7)
Ibi cymbam deprehendit, eiusque dominum Amyclam quendam ex somno excitat, promissisque magnis adigit, ut secum fretum transiiciat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권27)
1 Conscendit cymbam, eamque Lesbum dirigi iubet, ubi Cornelia uxor;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권2)
cymbia pocula in modum cymbae facta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 663)
cymbiaque pocula sunt in modum cymbae navis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2671)
cum duo velifera iuvenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 234)
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:1)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)
Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION