라틴어 문장 검색

Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:6)
molliri videt igne trabes, remisque paratis Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 135:1)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
cum duo velifera iuvenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 234)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:1)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
aestas veliferis solvit Etesiis,
(세네카, Thyestes 133:1)
non ego velifera tumidum mare findo carina:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 923)
sic, ubi magna novum Phario de litore puppis solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes lataque veliferi porrexit brachia mali invasitque vias, it eodem angusta phaselos aequore et immensi partem sibi vindieat austri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam95)

SEARCH

MENU NAVIGATION