라틴어 문장 검색

Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
사울 가까이에서 싸움이 격렬해졌다. 그러다가 적의 궁수들이 사울을 발견하였다. 사울은 그 궁수들에게 큰 부상을 입었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 31장3)
Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: " Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum ".
그때에 궁수들이 요시야 임금을 쏘아 맞혔다. 임금은 부하들에게 일렀다. “나를 여기에서 옮겨라. 내가 크게 다쳤다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 35장23)
Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel.
바빌론을 거슬러 시위를 당기는 활잡이들을 모두 불러 모아라. 그곳에 진을 치고 아무도 빠져나가지 못하게 하여라. 그의 소행대로 그에게 보복하고 그가 저지른 모든 짓에 따라 그에게 갚아 주어라. 그가 주님 앞에서, 이스라엘의 거룩하신 분 앞에서 방자하게 굴었기 때문이다. (불가타 성경, 예레미야서, 50장29)
vīcit Venetus.
청팀이 이겼다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs34)
et illico arma et milites requirens, sagittarios suos in virtute magna praemisit ad lacessendos hostes in tentoriis, et ut laederent equos, per pascua et prata vagantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:13)
Sed ille cibum contradicens, tantum de pomo cedri gustans cum omni mansuetudine et gratiarum actione, post modicum gravi infirmitate correptus est, divertensque Joppen episcopum et ducem Venetorum in apparatu copioso et armorum multitudine reperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:3)
- Venetorum muneribus dux honoratur, ac deinde vehementius aegritudine premitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 37:2)
Cognita hac ducis valida aegritudine, dux et principes Venetorum Wernerum de Greis et Tankradum aggressi sunt, videlicet ut duci loquerentur quid acturi sint:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:1)
Dehinc ducem ambo principes super his quae a Venetis audierant convenerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:4)
et consilio cum eo facto, licet aegrotante, et caeteris primoribus, decretum est ut castellum, Caiphas dictum, peregrini Veneti navali obsidione circumdarent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:5)
Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Ad hanc ducis consolationem, adorato a Venetis sepulcro Dominico et locis sanctis visitatis, Tankradus et Wernerus una cum patriarcha Dagoberto in Joppen reversi sunt, apparatum suum sine otio ad unguem iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:9)
Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
Sed de omnibus Venetis militibus neminem praeter unum in machina repererunt, quem nulla mortis pericula ab ejus potuerunt absterrere custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION