라틴어 문장 검색

Euro vento leviores cum bellantur equites.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM244)
riphaeo euro vento Scythico.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3822)
qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖροσ videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장46)
'Euro' pro vento accipere debemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3825)
evrusque notusque cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut stridens aquilone procella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 851)
atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, sparserit et nigras alba senecta comas, tum mihi naturae libeat perdiscere mores, quis deus hanc mundi temperet arte domum, qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis cornibus in plenum menstrua luna redit, unde salo superant venti, quid flamine captet Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 517)
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:9)
Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:2)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:7)
una evrusque notusque et africus] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 852)
hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5719)
lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:2)
Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur 'eurus,' ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοι` aiunt, ὁ ἀπο` τῆσ ἠοῦσ ῥέων.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 8:1)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION