라틴어 문장 검색

teque datis linquo ventis, palmosa Selinus, et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:9)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
Inde ratis trepidum, ventis et fluctibus impar, Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:16)
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:5)
Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
바로 그 밤에 야곱은 일어나, 두 아내와 두 여종과 열한 아들을 데리고 야뽁 건널목을 건넜다. (불가타 성경, 창세기, 32장23)
Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur
그 뒤를 이어 야위고 샛바람에 바싹 마른 이삭 일곱이 솟아났는데, (불가타 성경, 창세기, 41장6)
Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula;
그런데 그 뒤를 이어 딱딱하고 야위고 샛바람에 바싹 마른 이삭 일곱이 솟아났다. (불가타 성경, 창세기, 41장23)
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
그 뒤를 이어 올라온 마르고 흉한 암소 일곱 마리도 일곱 해를 뜻하고, 속이 비고 샛바람에 바싹 마른 이삭도 그러합니다. 이것들은 기근이 들 일곱 해를 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장27)
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
그러자 주님께서 바람을 매우 세찬 하늬바람으로 바꾸셨다. 그 바람이 메뚜기 떼를 몰고 가서 갈대 바다로 처넣으니, 이집트 온 영토에 메뚜기가 한 마리도 남지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 10장19)
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
모세가 바다 위로 손을 뻗었다. 주님께서는 밤새도록 거센 샛바람으로 바닷물을 밀어내시어, 바다를 마른 땅으로 만드셨다. 그리하여 바닷물이 갈라지자, (불가타 성경, 탈출기, 14장21)
Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
그때 주님에게서 바람이 일어나, 바다 쪽에서 메추라기를 몰아다가 진영을 돌아가며 진영 이쪽과 저쪽으로 하룻길 되는 너비로 떨어뜨려, 땅 위에 두 암마가량 쌓이게 하였다. (불가타 성경, 민수기, 11장31)
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
사람들은 요르단 쪽으로 건널목까지 그들의 뒤를 쫓아갔다. 그들을 뒤쫓는 자들이 나가자마자 성문이 닫혔다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장7)
Qui dixit ad eos: " Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras ". Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam,
그때에 에훗이 그들에게 말하였다. “내 뒤를 따라오십시오. 주님께서 여러분의 원수 모압을 여러분의 손에 넘겨주셨습니다.” 그들은 에훗을 따라 내려가서 모압으로 가는 요르단 건널목들을 점령하고서는, 한 사람도 건너지 못하게 하였다. (불가타 성경, 판관기, 3장28)
Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: " Obsecro, ut me transire permittatis ", dicebant ei Galaaditae: " Numquid Ephrathaeus es? ". Quo dicente: " Non sum ",
그리고 길앗인들은 에프라임으로 가는 요르단 건널목들을 점령하였다. 도망가는 에프라임인들이 “강을 건너게 해 주시오.” 하면, 길앗 사람들은 그에게 “너는 에프라임인이냐?” 하고 물었다. 그가 “아니요.” 하고 대답하면, (불가타 성경, 판관기, 12장5)
Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ".
그대들이 나에게 소식을 보낼 때까지, 나는 광야의 길목에서 기다리겠으니 그리 아시오.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION