라틴어 문장 검색

quidam obvia aspernati verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장6)
Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장2)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장37)
nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:2)
Narraturus sum Olynthii senis ignes, uerbera, tormenta:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 6:2)
Vereor ne quis cum audierit Olynthii uerbera, tormenta, ignes, queri me de Philippo putet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.35)
in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 10:11)
Et post hunc diebus secutis, omnium fere ordinum , quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 40:1)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)
visitabo in virga delictum eoru et in verberibus iniquitatem eorum.
나는 채찍으로 그들의 죄악을, 매로 그들의 잘못을 벌하리라. (불가타 성경, 시편, 89장33)
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius;
그러니 그를 모욕과 고통으로 시험해 보자. 그러면 그가 정말 온유한지 알 수 있을 것이고 그의 인내력을 시험해 볼 수 있을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 2장19)
Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
의인들의 영혼은 하느님의 손안에 있어 어떠한 고통도 겪지 않을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 3장1)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
사람들이 보기에 의인들이 벌을 받는 것 같지만 그들은 불사의 희망으로 가득 차 있다. (불가타 성경, 지혜서, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION