라틴어 문장 검색

Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρουσ Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut - quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere - enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 3:1)
Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:3)
itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 10:2)
're' enim superflua conpositio est verbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 352)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
At nunc, velut campum nacti expositionis, hic et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 127:3)
tamen circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 53:2)
Seneca Lucilio suo salutem Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1151)
sordes autem illae verborum et hians compositio et inconditi sensus redolent antiquitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:1)
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:1)
solebat Afer Domitius traiicere clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te Laelia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:1)
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:1)
hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 119:4)
paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION