라틴어 문장 검색

et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
여러분은 현세에 동화되지 말고 정신을 새롭게 하여 여러분 자신이 변화되게 하십시오. 그리하여 무엇이 하느님의 뜻인지, 무엇이 선하고 무엇이 하느님 마음에 들며 무엇이 완전한 것인지 분별할 수 있게 하십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장2)
ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
나는 죽음을 겪으시는 그분을 닮아, 그분과 그분 부활의 힘을 알고 그분 고난에 동참하는 법을 알고 싶습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 3장10)
Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus vestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit universis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:5)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Si tamen vim ipsam rationis diligentius attendamus, cujus proprium est omnem transcendere sensum, et ea vestigare quae sensus non valet attingere, profecto quantocunque res subtilioris est naturae, et a sensu remotior, tanto rectius se rationis judicio, et magis in se rationis studium provocare debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:3)
Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se vehementer admirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione vestigaverunt, naturamque ipsius per singulas ipsius partes disserere conati sunt, nondum Creatorem ipsius animadvertentes, quem facilius ratione percipere poterant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:15)
Si tamen vim ipsam rationis diligentius attendamus, cujus proprium est omnem transcendere sensum, et ea vestigare quae sensus non valet attingere, profecto quantocunque res subtilioris est naturae, et a sensu remotior, tanto rectius se rationis judicio, et magis in se rationis studium provocare debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:26)
Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se vehementer admirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione vestigaverunt, naturamque ipsius per singulas ipsius partes disserere conati sunt, nondum Creatorem ipsius animadvertentes, quem facilius ratione percipere poterant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:38)
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)
Sed non videtur recte virili conformari astutiae ad mulieris quantumcunque prudentis sermonem contra suam quemque tam inverecunde venire sententiam, et quod dilucide paullo ante concesserat, sua nunc assertione negare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:3)
Recte namque intuentibus et vestigantibus rem diligenter nullius criminis notatur excessus, qui ex ipso non sequatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:2)
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:3)
Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut eius congruit qualitati;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION