라틴어 문장 검색

Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
자기 형제들 가운데에서 으뜸으로 뽑힌 대사제는 성별 기름을 머리에 받고 직무를 맡아 예복을 입었으므로, 머리를 풀거나 옷을 찢어서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 21장10)
serta patri iuvenisque comam vestesque Lyaei induit et medium curru locate aeraque circum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 282:1)
atque illam contra videt ire Menoetes, cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae, cum tamen erectas extremus virginis aures accessit sonus, utque atra sub veste comisque squalentem et crasso foedatam sanguine vultus astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권169)
exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
tum corpore toto sternitur in voltus animamque per oscula quaerit absentem, pressumque comis ac veste cruorem servatura legit, mox tandem voce reversa:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권142)
lacrimis altaria sudant, maestarumque super libamina secta comarum pendent et vestes mutata sorte relictae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권248)
comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 19:2)
' Finieram, cum sic respondit nona sororum, Cui coma et unguento sordida vestis erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III8)
multos mergunt fata profundo, scindit vestes Augusta suas laceratque comas rigat et maestis fletibus ora.
(세네카, 옥타비아 5:24)
illa ubi caeruleo vestes conexuit angue nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae ingentem piceo succendit gurgite pinum pigraque veloces per Tartara concutit alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:55)
glaucis tum prima Minervae nexa comam foliis fulvaque intexta micantem veste Tagum tales profert Hispania voces:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:103)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
descendunt vestes, torvisque ligatur vitta comis - nam laurus erat - tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat amictus et turbare colus et tympana rumpere dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권285)
Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas movisse satis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1033)
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION