라틴어 문장 검색

Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ".
이제, 아말렉족과 가나안족이 골짜기에 살고 있으니, 너희는 내일 발길을 돌려 갈대 바다 쪽 광야로 떠나라.” (불가타 성경, 민수기, 14장25)
Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
그날 나는 이스라엘 땅에 무덤 자리 하나를 곡에게 내주겠다. 사해 동쪽에 있는 것으로 여행자들의 길을 막고 있는 '아바림 골짜기'다. 사람들이 그곳에 곡과 그의 온 무리를 묻고서는, '하몬 곡 골짜기'라고 부를 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장11)
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
골짜기는 모두 메워지고 산과 언덕은 모두 낮아져라. 굽은 데는 곧아지고 거친 길은 평탄하게 되어라. (불가타 성경, 루카 복음서, 3장5)
Christiani vero milites Walbricus, Ivo, Rudolphus de Fontanis, Everhardus de Poisat, Reiboldus Creton, Petrus filius Gisiae, custodes et magistri novi praesidii, non minus Turcis in lancea et omni armatura cum suis resistebant, viam vallis eis contradicebant, interdum hinc et hinc gravi strage et vulnere pereuntes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:8)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 5:2)
haec fatus relegitque vias et vallibus exit incertus, quid Iuno ferat, quas apparet iras.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 57:1)
quae montibus aptae, quae campis acies, quae fraudi commoda vallis, quae via difficilis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:183)
At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, Et faciles curvis vallibus este, viae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1627)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
Hanc famam crudelem dux et sui comperientes, equorum velocitate invecti, Turcis a caede hac revertentibus in valle montium regionis Hasart properata via occurrerunt, non modicam stragem illorum lanceis et gladiis illic facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:1)
feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:1)
namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:2)
mutetur orbis, vallibus currat novis Hister novasque Tanais accipiat vias.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:47)
cohortesque duas alteram tenere fauces vallis per quam deferretur amnis iubet, alteram viam insidere quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION