라틴어 문장 검색

Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
저희는 이웃들에게 우셋거리가 되고 주위 사람들에게 비웃음과 놀림감이 되었습니다. (불가타 성경, 시편, 79장4)
qui dicunt videntibus: " Nolite videre " et aspicientibus: " Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
이자들은 선견자들에게 “계시를 보지 마시오.” 하고 예언자들에게 “우리에게 올바른 것은 예언하지 말고 솔깃한 말이나 하고 환상 같은 것들이나 예언해 주시오. (불가타 성경, 이사야서, 30장10)
hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
여러분은 무엇보다 먼저 이것을 알아 두어야 합니다. 마지막 때에, 자기 욕망에 따라 사는 조롱꾼들이 나와서 여러분을 조롱하며, (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장3)
Quid commendationis allusio, nisi praelatorum illusio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:22)
Quem post hanc diutinam illusionem nudum a moenibus projectum, honorifice susceptum cum caeteris praefatis et ibidem occisis fidelibus, in eleemosynarum distributione, sacerdotumque commendatione sepelierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:11)
His itaque a rege responsis, et Turcis non ultra habentibus spem de praenominatis civitatibus, Gervasius [0676D] productus est in medio civitatis Damasci, qui post plurimam illusionem sagittis Turcorum confixus, spiritum vitae exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 112:1)
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de iure fuisset. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:18)
Summus nanque Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan—ut dixi—non de superbia contradicunt. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:16)
Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:3)
Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:9)
Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:13)
ex quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:3)
summus Pontifex est vicarius Dei:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION