라틴어 문장 검색

alterum ab ipso fere pueritiae suae tempore a me electum, et multifarie multis que modis probatum, cum iam aetas mihi variaret capillos, in summam amicitiam assumpsi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:9)
Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:80)
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
CAP. L. - Peregrini multifarie dissipantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 99:1)
quae immortalitas multifariam ostenditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:2)
oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:6)
, sed schematismo multifariam differunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:19)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Quin et natalem Vitellii diem Caecina ac Valens editis tota urbe vicatim gladiatoribus celebravere, ingenti paratu et ante illum diem insolito.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장1)
Recensum populi nec more nec loco solito, sed uicatim per dominos insularum egit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:1)
Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:1)
fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones < . . . . > non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:3)
stren[u]am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:6)
scaenicos ludos et assidue et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et nocturnos accensis tota urbe luminibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:1)
hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION