-
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
-
Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: "Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis" ".
- 네 집안에 남은 자는 누구나 그를 찾아가 푼돈과 빵 한 덩이를 빌면서, 제발 사제직 한 자리에 붙여 주어 빵 조각이라도 먹게 해 달라고 말할 것이다.’” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장36)
-
Et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia; audivi numerum eorum.
- 그 기병대의 수는 이억이었습니다. 나는 그 수를 들었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장16)
-
Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:12)
-
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros, Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
- (JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:2)
-
nummo subsellia cedunt
- (JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:6)
-
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
-
Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:5)
-
ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:3)
-
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
-
Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
-
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
-
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
-
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
-
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)