라틴어 문장 검색

at te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubes, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica limo, pecore votivo libens Arabumque donis supplice et fibra colam.
(세네카, 아가멤논 14:25)
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo omnis consternata agebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 420:1)
Victis et attritis Christianorum fortissimis aciebus, et usque ad tentoria de crudeli praelio effugatis, Turci victores cum spoliis Gallorum et Longobardorum pariter in sua castra sunt regressi, vix duobus milliaribus a mansione Christianorum, satis tamen luctuosam et cruentam victoriam hac die obtinentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:5)
salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 371:2)
auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 574:1)
consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:2)
inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 115:1)
"excitet egregias mentes celeberrima David gloria continuis bellorum exercita curis, excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste adtrectare vetat nec victum vivere regem incircumcisum patitur, ne praeda superstes victorem placidum recidiva in proelia poscat, parcere iam capto crimen putat ille tyranno, at vobis contra vinci et succumbere votum est."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1101)
sed spolium est quicquid de hostibus tollitur, ut addit equos et tela quibus spoliaverat hostem item postquam illum vita victor spoliavit Achilles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2023)
Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ".
벤야민은 약탈하는 이리 아침에는 움켜쥔 것을 먹고 저녁에는 잡은 것을 나눈다.” (불가타 성경, 창세기, 49장27)
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".
원수가 말하였습니다. ‘내가 쫓아가 붙잡고 노획물을 나누어 내 욕구를 채우리라. 칼을 뽑아 들고 이 손으로 그들을 쳐부수리라.’ (불가타 성경, 탈출기, 15장9)
et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
그들은 포로와 전리품과 노획물을, 예리코 앞의 요르단 건너편 모압 벌판에 자리 잡은 진영으로, 모세와 엘아자르 사제와 이스라엘 자손들의 공동체에게 끌고 왔다. (불가타 성경, 민수기, 31장12)
absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus.
다만, 가축과 우리가 점령한 성읍들에서 약탈한 물건들만 전리품으로 거두었다. (불가타 성경, 신명기, 2장35)
iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
그러나 성읍들의 모든 가축과 노획물은 전리품으로 거두었다. (불가타 성경, 신명기, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION