라틴어 문장 검색

at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 3:1)
Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos Et victoris opes divitiasque dei:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVI3)
I nunc, magnificos victor molire triumphos, Cinge comam lauro votaque redde Iovi, Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, Clamet 'io!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 731)
Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoria et triumphum petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 471:1)
cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 477:1)
quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 1:3)
semper venere triumphi cum trabeis sequiturque tuos victoria fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:388)
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:6)
fuimus vestri quia causa triumphi, ipsa ruina placet, cum victor scandere currum incipies crinemque sacrum tibi more priorum nectet muralis, vallaris, civica laurus et regum aspicient Capitolia fulva catenas, cum vesties Romam spoliis, cum divite cera pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi, ipse per obstantes populos raucosque fragores praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum, te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, ante tamen vicisse mihi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 22:1)
Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, Parce tuas in me perdere, victor, opes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 238)
unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho vectus es in niveis, Postume, victor equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권471)
in morte victor aspera, tum deinde post mortem pari victor triumpho proteris solo latronem corpore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.153)
Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 11:2)
Eripe victori gentes, et sanguine mundi Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION